Skip to content

Munus Archiepiscopi Dolan novissimum erit magnum!

November 17, 2010

In fabulae versione quam audivi, Timotheus Dolan, tunc discipulus juvenis in octava classe apud Infantis Sancti scholam in Sancti Ludovici urbe, pulsavit in campanam domi paroecialis, et locutus est parocho quod voluit aliquod facere ad Ecclesiam adjuvandam. Presbyter, videns cortem asperam suam, respondit “Eheu! potesne gramen meum resecare?” Timotheus puer se immersit hunc in laborem et, opere perfecto, pulsavit iterum in campanam ad munus postulandum secundum. Cum vidit parochus puerum etiam avidum servire Ecclesiam, dixit eo “Fili, loquamur.”

In temporis cursu, ut dicunt, res genuit rem, et hodie Archiepiscopus Timotheus Dolan Neo-Eboracensis, contra exspectationem omnium, electus est ad praesidem Conferentiae Catholicorum Episcoporum in Foederatis Civitatibus Americanis Septentrionalibus.

Aep. Dolan non congratulationes vult habere, sed assidue petit ex omnibus orationes; ergo, dum coquamus crustula cum M&M viridibus electionis suae celebrandae causa, quoque recordamur pro cultore horti ecclesialis orare dum ille munus recentissimum suum accipiat. Memento quoque: munus hunc recipit archiepiscopus sine annorum trium tempore usitato ad res preparandas!

Si adesse debeant congratulationes, fiant pro Episcoporum conferentia, quae bonum consilium habuit ad Aep. Timotheum Dolan, ut dux illorum, eligendum.

Nunc, ad illa crustula!

English.
En francias.

From → Uncategorized

Comments are closed.

%d bloggers like this: